- MESSALA
- I.MESSALAIulius, vide Iulius.II.MESSALAPraeses Achaiae, ad quem Decii epistolam habes, apud Treb. Pollionem in Claudio.III.MESSALAdictus est Val. Corvinus, quia Messanam in Sicilia vicit, et urbis captae in se translatô nomine Messana primo, paulatimque vulgo permutante literas, Messala dictus est. Unde et Messalarum familia Romae florentissima, ex quâ Messala Corvinus Orator nobilis ortum habuit. Hic cum provectior foret, biennium antequam moreietur, adeo memoriae sensum amisit, ut vix paucula verba coniungeret, et nominis quoque sui immemor esset. Tandem vero, ulcere ori innatô, sepisam inediâ confecit. Crinitus l. 1. c. 12. Is orator fuit, Fabiô teste l. 10. c. 1. nitidus, et candidus, et quodammodo prae se ferens nobilitatem suam, viribus tamen minor. Horat. De Arte,—— Mediocris abest virtute disertiMessalae ——Vide Martial. l. 10. Epigr. 2. Passeratium in Tibulli Panegyr. ad Messalam, ut et in vocibus Valerius et Vipsanius.IV.MESSALApraenomine Marous, Consul cum Pisone, an. Urb. Cond. 693. Hunc Cicer. l. 1. ad Attic. Ep. 13. Antronianam domum HS. XXXVII. (quod est, sestertiô tricies septies. seu scutatum 92. milibus quingentis) emisse refert. Vide Fred. Gronov. de Pecun. vet. l. 3. c. 16.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.